salvete!

img_9738-1001

Lyceum „Mannesmann“ in regione virida in meridie Duisburgi in margine regionis „Ruhr“ situm est. MCD fere discipuli discipulaeque una cum CXXX circiter magistris tempus hic agunt.

Quinta classe (id est, cum discipuli decem vel undecim annos nati sunt) primum linguam Britannicam discunt, sexta classe additur aut Latina aut Gallica aut Italiana lingua, octava classe Hispanica ut tertia lingua externa eligi potest. Decima classe lingua Italica etiam tertia vel quarta lingua disci potest. Maxima discipulorum pars post duodecimam classem matura adepta finem scholae facit.

Praeter formam scholae Germanis solitam, ut lectiones meridie finiantur, nos etiam post meridiem lectiones praebemus, quibus discipuli scientiis linguarum provehendis vel arte mathematica discenda adiuvantur. Praeterea multae sunt cohorts eorum, qui certis rebus occupati sunt. Post lectiones matutinas actas discipulis taberna cenas in dies varias praebet.

Ex anno scholar MMI / MMII etiam sectam bilingualem praebemus, qua initio per duos annos duae lectiones linguae Britannicae omni septimana adduntur, priusquam discipuli etiam aliss scientiis, sicut geographia, historia, arte politica, biologica, partim Britannica lingua instruuntur.

Ex anno scholar MMVII/MMVIII etiam quoque anno scholari una classis praesertim artibus naturalibus se dat. Tribus primis annis discipuli artibus vel biologica vel physica vel chimica duabus lectionibus additis instituuntur; octava et nona classe de arte bionica in his classibus agitur.

Multa etiam extra scholam coepta adduntur lectionibus solitis. Multum in his valet institutio, quae officiis discipulos praeparat, qua quarter inter classes VI et XI discipuli de aetate post scholam acta cogitant.

Certamina athletica et munera cum musica et scaenis acta vitam cottidianam schola nostra actam complent.

        

Schulzeitung

Aktuelle Informationen rund um das Mannesmann-Gymnasium finden Sie in unserer Schulzeitung.
Hier gelangen Sie zur letzten Ausgabe.

IServ 3 – Anmeldung